라틴어 문장 검색

[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri] de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 110)
quem quidem ego hominem irrigatum plagis pistori dabo, nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas, quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 225)
Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio, vetustate vino edentulo aetatem inriges;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3137)
rape trahe, fuge late - lacrumas haec mihi quom video eliciunt, quia ego ad hoc genus hominum duravi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 212)
ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장9)
inrigvumque 'irriguum' qui irrigat, alias qui irrigatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 321)
sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito quae tu scribis ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recept tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse, ultro quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat, conquiri vero et elici blanditus, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cotidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 2:1)
'irrigare' ergo duobus modis dicimus, ut "irriguo nihil est elutius horto" et "irriguumque bibant violaria fontem". imbres quomodo 'imbres inriget', cum terra aqua inrigetur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1153)

SEARCH

MENU NAVIGATION