라틴어 문장 검색

habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 338:2)
Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus est ipse moderandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 40:1)
'At enim non sine meo periculo' Crassus inquit 'possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:1)
' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam - sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:4)
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:1)
civitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:3)
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:4)
'Ego vero' inquit Antonius 'inveni iam, quem negaram in eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 189:1)
Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:10)
P. Vnum genus est eloquendi sua sponte fusum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:2)
Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 2:2)
Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:3)
Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:4)
C. Agesis ergo, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:1)
Saepe enim ea quae dicta sunt, si aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION