라틴어 문장 검색

Quod autem pascha non suo tempore obseruabat, uel canonicum eius tempus ignorans, uel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur deuictus, non adprobo nec laudo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:18)
In quo tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui paschae non aliud corde tenebat, uenerabatur, et praedicabat, quam quod nos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 2:1)
prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 472:1)
adprobant patres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 126:3)
eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis civitas data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:1)
adprobantibus cunctis primo Quinctius abnuere et quid sibi vellent rogitare, qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 151:3)
adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 525:1)
et cum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:2)
qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:1)
adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 206:1)
secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 415:2)
approbantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 477:1)
pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)
approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 497:2)
tum demum consensu civitatis victus, dei approbent inquit, quod agitis acturique estis, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION