라틴어 문장 검색

' Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:7)
quem se intorquentem lanians rostroque cruentans, iam satiata animos, iam duros ulta dolores, abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda, seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:4)
depulso enim de pectore et in omne corpus diviso et mitificato cibo cantus edere quiete satiatos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 83:2)
quae decimo cadet et poena satiabit Achivos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 94:7)
ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 4:8)
nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 17 2:15)
primum enim in praesidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:3)
etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:3)
primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 4:3)
neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장4)
nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:2)
sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장1)
Tum ie/core opimo fa/rta et satiata a/dfatim Clango/rem fundit va/stum et sublime a/volans Pinna/ta cauda no/strum adulat sa/nguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:2)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION