라틴어 문장 검색

rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.21)
verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 272:3)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:1)
quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, . Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 127:2)
sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 241:3)
Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:5)
hi non concutiuntur, ne defluunt quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 10:2)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)
Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:5)
Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:1)
Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:6)
Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 14:1)
Fertur adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 7:4)
Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION