라틴어 문장 검색

an in vestibulo ianuae complures consistant, et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 2:2)
hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset exaudiri, si quis quid loqueretur cum Argilio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:4)
fit strepitus, adeo ut exaudiri posset foris.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:2)
annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:1)
irato et uerba et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque et uox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et exaudiretur a procul stantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 1:2)
de Mausoleo, sponte foribus patefactis, exaudita uox est nomine eum cientis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:1)
"quod imperatur, omnes exaudiunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:11)
"Strepitum hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam provocor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 13:5)
Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 19:1)
Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 21:1)
Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:1)
Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum, sed in conspectu omnium duces et proximum quemque
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 45:1)
Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 38:2)
E proximis vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 17:1)
Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu ex oriente haud satis exaudiebatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION