라틴어 문장 검색

nam tota fere tum tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:18)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
frigus uti nostros penitus cum venit in artus, concutit invitos cogens tremere atque movere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:6)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
in manibus vero nervi trahere et tremere artus a pedibusque minutatim succedere frigus non dubitabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:8)
Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:3)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
— Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:2)
Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 12:1)
et tamen celerius cogitatione pulvis qui ictu pedis fuerat excussus vestigio superfunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:5)
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus et incertam excussit cervice securim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 10:2)
Tremunt sub vertice cristae Sanguineae, clypeoque micantia fulmina mittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:3)
Ideo timentes et tremunt, qui virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:3)
Fert animus causas tantarum expromere rerum, Immensumque aperitur opus, quid in arma furentem Impulerit populum, quid pacem excusserit orbi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:22)
tellus extendere litora nolet, Excutietque fretum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION