라틴어 문장 검색

nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 130:2)
Hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:8)
neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 276:2)
Ipsis permittimus, unde velint sumere exemplaria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 3:4)
At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 8:6)
Hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 2:3)
Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 4:3)
" Idea est eorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:3)
Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra, quem operi suo inponat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:6)
Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet, exprimitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:8)
Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:6)
Habet aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex statuam figuravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:6)
His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse idean vocat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:1)
Nihil autem ad rem pertinet, utrum foris habeat exemplar, ad quod referat oculos, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:3)
Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet numerosque universorum, quae agenda sunt, et modos mente conplexus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION