라틴어 문장 검색

Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum evidens si omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장37)
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장38)
Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 1, aut cui dictamni Cretici P. 1 adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장56)
Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장157)
interdum etiam febris oritur, nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장70)
maturescit enim per se atque erumpit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장157)
Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propella:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장143)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장273)
si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장274)
Ac primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장40)
Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장52)
Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장51)
Maxilla vero et vertebra omnesque articuli, cum validis nervis conprendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis vel infirmitatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장12)
sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장33)
Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION