라틴어 문장 검색

— Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:10)
tu autem fingis in Deo talem formam voluntatis ab aeterno, nec eam potes declarare, et sic facile est omnia fingere:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:3)
ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:5)
Quod autem naturalis non potest hoc ostendere, declaratur sic accipiendo duas suppositiones per se notas, quarum prima est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:1)
Quod autem mathematicus hoc non possit ostendere, sic declaratur manifeste:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:1)
Et hoc idem dico de tertia et quarta parte scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum ut declaratum est de geometria.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 57:1)
nulla est quaestio cuius conclusio potest ostendi per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quantum per rationem est possibile, ut declaratum est;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:2)
Et, quia iam tactum est quod omne ens [quod est] citra primum conservatur in esse virtute primi principii, ideo magis hoc declaretur.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:6)
Et declaratur ratio:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 71:3)
Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:9)
Et quia quilibet delectatur in illo quod amat et maxime delectatur in illo quod maxime amat, et philosophus maximum amorem habet primi principii, sicut declaratum est, sequitur quod philosophus in primo principio maxime delectatur et in contemplatione bonitatis suae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:9)
Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar ante portum commoratus dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda.
(카이사르, 아프리카 전기 3:3)
Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C.
(카이사르, 아프리카 전기 54:1)
Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios [centenos] se daturum;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:1)
copias suas exponit;
(카이사르, 내란기, 1권 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION