라틴어 문장 검색

comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 225:3)
comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 226:1)
eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 228:1)
sed non est haec vera comparatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 230:2)
historiam, in qua est gestae rei expositio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:3)
nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:3)
hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve deterior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 65:1)
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 68:1)
ad aliquid, unde ducta est translatio et comparatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 106:6)
dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασισ novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 136:2)
a quibus nec translatio quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 137:2)
ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 251:3)
expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 295:1)
nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:1)
quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION