라틴어 문장 검색

Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
An exprobravit illi cotidianam dementiam ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 126:3)
manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:12)
interea cave sis nos aspernata sepultos:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b11)
nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:4)
si excludatur, exprobrans;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:8)
poscimus, inclina paulisper culmen erile et munus parvum magna patrona cape Euodiumque libens non aspernare clientem, quem faciens grandem tu quoque maior eris, sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus, gnatus rex quoque sit cum patre postque patrem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:8)
sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque complicaturo res forte succurrit, de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:1)
ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:2)
tunc molles gressus, tunc aspernatur amictus plus solito rumpitque choros et plurima turbat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:71)
"haec etiam fortes iactura moveret, non tulit insidias divum imperiosus Agenor mugitusque sacros et magno numine vectam quaesiit Europen aspernatusque Tonantem est ut generum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권33)
tenera matris cervice pependit blandus et admotis tepefecit pectora pennis, illa refert vultu non aspernata rogari:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam49)
vix annus anhelat alter, et ingenti dives Tirynthius arce despectat fluctus et iunctae tecta novercae provocat et dignis invitat Pallada templis, iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae, nil his triste locis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis57)
"cui - gloria tanta - venimus innumera e fato debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권11)
ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet mirantes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권220)

SEARCH

MENU NAVIGATION