라틴어 문장 검색

iamque eadem summis pariter minimisque libido, nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum, quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI176)
tanta dulcedine captos adficit ille animos tantaque libidine volgi auditur;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII30)
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII54)
quid quod merito suspecta libido est quae venerem adfectat sine viribus?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X90)
non capit has nugas humilis domus, audiat ille testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur vocibus obscaenis omnique libidinis arte, qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI55)
Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 60:1)
Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 8:1)
Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladio - sic inter cadavera repertus est - libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 46:3)
FUROR Antonii quatenus per ambitum non poterat interire, luxu et libidine extinctus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 1:1)
Hinc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium petit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 2:1)
postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 11:1)
quaeritur in primis quare, quod cuique libido venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:2)
conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque inpensa libido vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:14)
inde etiam Satyros veluti Sathunos, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:2)
Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION