라틴어 문장 검색

Quid vero tanta rerum consentiens conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae dicuntur a me conprobare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:1)
Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:2)
et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel comprobandi vel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 257:2)
non enim potest in eo sucus esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:6)
nam si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per se comprobanda posuissem, tempus esset iam de ordine argumentorum et de conlocatione rerum aliquid dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 181:1)
Sed argumento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius aut aeque grave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:4)
neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res gestae iudiciis hominum comprobatae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:1)
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:1)
ut Quid petam praesidi, aut exsequar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:5)
aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 2:2)
At nec inconstantiam virtus recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena, non iustitia nostra comprobantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:3)
sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:3)
summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:5)
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:1)
quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION