라틴어 문장 검색

et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:13)
Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 23:1)
Haec in diversa terrarum populus Romanus, nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem summovere poterat Annibalem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 41:1)
Sic factum ut inhaerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 57:1)
Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam, si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 1:1)
DACI montibus inhaerent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 1:1)
SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 1:1)
namque aliis rebus concrescunt semina membris atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:13)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
si nimius, exiccat et habitudinem carnis extenuat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:2)
Undecies una surrexti, Zoile, cena, Et mutata tibi est synthesis undecies, Sudor inhaereret madida ne veste retentus Et laxam tenuis laederet aura cutem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXIX1)
sane marina aqua dicitur exesse et extenuare ut cetera sic corpus humanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1733)
quam semper Iuppiter sibi inhaerere praecipit et fulmina gestare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3948)

SEARCH

MENU NAVIGATION