라틴어 문장 검색

quibus ego, ut de his rebus in angulis consumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni iucunditate et gravitate explicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 57:1)
Is dicere solebat ob hanc causam praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus, quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque rem publicam constituissent legibus atque institutis suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes, tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta saeculis et aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 3:1)
Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:4)
Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesivi tamen, viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos extinctos arbitraremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 4:1)
Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis extinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:4)
Evanuisse mavultis et extinctum esse id, quod si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 175:5)
evanuisse mavultis et extinctum esse id quod si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea quae non sunt credenda non credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 175:5)
ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:11)
sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:3)
si ignis, extinguetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:3)
nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:5)
utrum igitur, si tum esset extinctus, a bonis rebus an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:5)
quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:5)
in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:11)
querebatur igitur se tum, cum illa videre coepisset, extingui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION