라틴어 문장 검색

quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:2)
ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 145:1)
tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentes, instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 561:1)
si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 26:1)
conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos qui aderant, ut potius quam extorti morerentur, arma secum caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 286:1)
est enim deum benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae vos facile isto velut aere alieno exsolvat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 641:2)
damnatam voti benignitate deum exsolvere id velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:4)
comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 632:1)
Agedum, exsolve cistulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2303)
Quid ego istam exsolvam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2305)
Iube vero vasa pura adornari mihi, ut quae apud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 275)
Iube sis me exsolvi cito;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 832)
nam ni ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 833)
quin tu me exsolvi iubes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 838)

SEARCH

MENU NAVIGATION