라틴어 문장 검색

Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus - id namque genus auxilii praeparatum erat - pedes amputare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 30:2)
Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 26:1)
Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 12:1)
Thracius hie noctem dulci testudine vates extrahit, ut steterit redimitus tempora vittis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 298:1)
ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,solos felicis viventis clamat in urbe.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장9)
extrahe turbaoppositis umeris;
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장66)
Ego prolapsus, ego vergipellis et lubricus, ego mendax et Satanae arte decipiens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:1)
quod genus e thuris glaebis evellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius, sic animi atque animae naturam corpore toto extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:16)
multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:9)
inclinatur enim retroque recellit et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:15)
hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit in medio locus, extemplo primordia ferri in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:2)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:3)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Duc, Roma, malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Extrahe, civili tantum iam libera bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION