라틴어 문장 검색

Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 698:1)
perusini Clusini Rusellani abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 703:1)
profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde convenerat signum dedere proditoribus arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 92:1)
Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1114)
compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 476)
Age modo, fabricamini, malo hercle vestro tam vorsuti vivitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 889)
ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis pro demonstrare atque explicare potest.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장4)
ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장12)
itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus quique parietes murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장9)
insuper autem stipites inter se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos grumos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장16)
ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장12)
ipsaque eorum cubilia primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장20)
praeterea interponunt singulos crassitudine perpetua utraque parte frontatos, quos διάτονοι appellant, qui maxime religando confirmant parietum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장26)
mixtione comparatae, sunt in operibus, cum fabricantur, lentae et ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter pandant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장37)
Igitur intervalla tonorum et hemitoniorum et tetrachordorum in voce divisit natura finitque terminationes eorum mensuris intervallorum quantitate, modisque certis distantibus constituit qualitates, quibus etiam artifices, qui organa fabricant, ex natura constitutis utendo comparant ad concentus convenientes eorum perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION