라틴어 문장 검색

Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 13:1)
Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 1:1)
Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigent grave aurum donarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIV 1:1)
Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in Coninmientariis quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 3:1)
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 5:1)
Venit ad senatum postridie matrum familias caterva.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 11:1)
Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 12:1)
Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 12:1)
sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 4:2)
Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:1)
senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:3)
NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 2:1)
cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 3:1)
Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam curulis appellaretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:1)
sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION