라틴어 문장 검색

"illa patres in honore pio matresque tuetur, illa comes pueris virginibusque venit, illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권27)
Ars illi sua census erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:4)
Non sum contentus et in mea pugno vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo muneraque augendo tandem dubitare coegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:11)
Tandem, demisso in viscera censu, filia restabat, non illo digna parente.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:2)
Nec census in illo nobilitate sua maior, sed vita fidesque inculpata fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:2)
Sic magna fuit censuque virisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:3)
sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ingenio certe non latet illa meo, quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet non fastiditis adnumerare viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 154)
finge sed inmensis censibus esse pares, nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque, Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 721)
cuius eram censu non me sensurus egentem, si Caesar patrias eripuisset opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 53)
crudus conviva resudat congeriem ventris, gemit et sub fasce minister.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3237)
fascem quisque suum congerit ignibus expectans calidi luxuriam rogi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권3)
sic se Roma inclyta iactat, quin et Olybriaci generisque et nominis heres, adiectus fastis, palmata insignis abolla, martyris ante fores Bruti submittere fasces ambit et Ausoniam Christo inclinare securem, non Paulinorum, non Bassorum dubitavit prompta fides dare se Christo stirpemque superbam gentis patriciae venturo attollere saeclo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권171)
displicet hic subito status et bis quina creantur summorum procerum fastigia, quos duodeni circumstant fasces simul et sua quemque securis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2151)
sed nec magno opus est frugi viventibus, et eum maxima proveniunt non amplo in gaudia censu solvimur inque lucrum studio exultamus avaro.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2354)
hic, qui ventosae scandit fastigia famae inflaturque cavo pompae popularis honore, qui summum solidumque bonum putat ambitionis crescere successu, praeconum voce trementes exanimare reos, miserorum in corpora fasces frangere, terribiles legum exercere secures, in laqueum iam colla dedit, iam compede dura nectitur et pedibus servilia vincula limat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1115)

SEARCH

MENU NAVIGATION