라틴어 문장 검색

Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 5:1)
Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 2:1)
Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 49:1)
Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 58:2)
Unde gladiatorii adversum dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget, supplicia quondam hostium artem faceret?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 10:3)
SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 1:1)
Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 74:1)
Hos cum maxima admiratione Traianus excepit, quod ipse quoque puris tabellis cum deo egisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 15:3)
Ob haec in Publium vertit favorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 5:2)
Sic animis iuvenum favor additus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:1)
Haec dicentem favor excepit omnium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 1:1)
Te autem saepe audio Hippocratis tui verba cum admiratione referentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 19:1)
His dictis favor ab omnibus exortus est ammirantibus dictorum soliditatem adeo ut attestari vel ipsum Euangelum non pigeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:1)
Successus urgere suos, instare favori Numinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:75)
Hinc rapti fasces pretio, sectorque favoris Ipse sui populus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION