라틴어 문장 검색

Τὸν μέγαν Ἀγαμέμνονα, sublimem ingentemque Hylas velut metiebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:2)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Ait enim navalis veli partem inferiorem πτέρναν vocari, at circa mediam ferme partem τράχηλον dici;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:2)
Cur, si vas vini atque olei diutule semiplena custodias, vinum ferme in acorem corrumpitur, oleo contra sapor suavior conciliatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 11:2)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
mensoque, homini quid fata pararent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:48)
Te, quem Romana regentem Horruit auditu, quem captos ducere reges Vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis, Deiectum fatis, humilem, fractumque videbit, Extolletque animos Latium vesanus in orbem, Se simul, et Romam, Pompeio supplice, mensus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:9)
Metiri sua regna decet viresque fateri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:51)
Inde plagas Phoebi, damnum non passus aquarum, Praeveheris, sterilesque diu metiris arenas, Nunc omnes unum vires collectus in amnem, Nunc vagus, et spargens facilem tibi cedere ripam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:64)
Inde satur mensas et opertos exuit orbes Expositumque alte pingue poposcit ebur, Et testudineum mensus quater hexaclinon Ingemuit citro non satis esse suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX2)
Qui sua metitur pondera, ferre potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVIII6)
mensum, aut secundum Tullium magnus, qui tenet XIIDCCCCLIIII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2697)
referes ergo haec sarcasmos est, iocus cum amaritudine, ut en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5471)
tellus quaesita per undas sic alibi en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6501)
en agros subauditur, quos victore Aenea te accipere posse credebas, corpore tuo 'metire';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3591)

SEARCH

MENU NAVIGATION