라틴어 문장 검색

sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장11)
et accepere barbari laetantes, ut ferme ad nova imperia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장3)
tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장7)
interea pulcherrimum augurium, octo aquilae petere silvas et intrare visae imperatorem advertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장2)
Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo promptius adversaretur, his ferme verbis usus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장1)
non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium et nomina audit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장6)
atque illo pleraque sapienter quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장7)
Haud ferme ulla civitas intacta seminibus eius motus fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장1)
neque nunc propere sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장9)
testamentum eius multo apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장2)
sed praecipuum robur Rhenum iuxta, commune in Germanos Gallosque subsidium, octo legiones erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장2)
et Thraeciam Rhoemetalces ac liberi Cotyis, ripamque Danuvii legionum duae in Pannonia, duae in Moesia attinebant, totidem apud Delmatiam locatis, quae positu regionis a tergo illis, ac si repentinum auxilium Italia posceret, haud procul accirentur, quamquam insideret urbem proprius miles, tres urbanae, novem praetoriae cohortes, Etruria ferme Vmbriaque delectae aut vetere Latio et coloniis antiquitus Romanis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장6)
id Druso datum per Lygdum spadonem, ut octo post annos cognitum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장2)
memoriae Drusi eadem quae in Germanicum decernuntur, plerisque additis, ut ferme amat posterior adulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장4)
ea Caesar octo post annos rettulit, medium tempus varie arguens, etiam si tormenta pervicacia servorum contra evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION