라틴어 문장 검색

hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum, hinc laetas urbes pueris florere videmus frondiferasque novis avibus canere undique silvas, hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta corpora deponunt et candens lacteus umor uberibus manat distentis, hinc nova proles artubus infirmis teneras lasciva per herbas ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:7)
quam tibi iam nemo fessus satiate videndi, suspicere in caeli dignatur lucida templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:19)
quando quidem gigni pariter pariterque videmus crescere et, [ut] docui, simul aevo fessa fatisci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:6)
an metuit conclusa manere in corpore putri et domus aetatis spatio ne fessa vetusto obruat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:13)
scilicet et fessum corpus mandare quieti multo antiquius est quam lecti mollia strata, et sedare sitim prius est quam pocula natum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:6)
Adde quod absumunt viris pereuntque labore, adde quod alterius sub nutu degitur aetas, languent officia atque aegrotat fama vacillans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:1)
Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo, non altas turris ruere et putrescere saxa, non delubra deum simulacraque fessa fatisci nec sanctum numen fati protollere finis posse neque adversus naturae foedera niti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:1)
Paralus vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:1)
per quod similiter significatur eum tempus esse a quo vicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 10:2)
quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi quantum ad id anni tempus adduceret quo caeli habitus instanti mensi aptus inveniretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 39:2)
At credo mea numina tandem Fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:10)
Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:4)
Hic fessas non vincula naves Ulla tenent, unco non adligat anchora morsu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:8)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION