라틴어 문장 검색

post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장15)
ex eo moniti Democritus et Anaxagoras de eadem re scripserunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque extentionem certo loco centro constituto lineas ratione naturali respondere, uti de certa re certae imagines aedificiorum in scaenarum picturis redderent speciem et, quae in directis planisque frontibus sint figurata, alia abscedentia, alia prominentia esse videantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말33)
namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse, uti homines, aedificia, naves, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisque corporibus figurata similitudine sumuntur exempla.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장2)
Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장16)
earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장26)
Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장17)
post has virgulas tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus [descriptioque ex XII caelestium signorum fit figurata], cuius ex centro deformatio unum maius, alterum minus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장36)
At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant, - quoniam igitur, inquit, tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION