라틴어 문장 검색

Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum firmamentum in nullam incidisse fabulam.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 9:6)
tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent.
(세네카, 행복론, Liber III 129:6)
Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ;
(세네카, 행복론, Liber IV 86:1)
tam diu ab isto periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos si quando abruperit vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:2)
Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:3)
magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non habebunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 130:2)
Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)
virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:4)
Amici firmamentum sapientia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A16)
Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:2)
Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae unitate et spei foedere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 1:2)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:8)
Sed et alia plurima unitati ecclesiasticae contraria faciebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.7)
Ut Laurentius cum coepiscopis suis Scottos unitatem sanctae ecclesiae maxime in pascha obseruando sequi monuerit, et ut Mellitus Romam uenerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION