라틴어 문장 검색

illi contra ab eodem se restitutos affirmaverunt edictumque recitaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 2:2)
Decretum Calvi et edictum, item decretum Bassi his litteris subieci.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 5:1)
TRAIANUS PLINIO Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P. Servilio Calvo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto restituti in provincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas eius facti a Calvo requisiero.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 571)
Addebat his et tuas litteras scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et epistulam, quibus confirmasset beneficia a Domitiano data.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:4)
EDICTUM DIVI NERVAE Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum edicit, nec exspectandus est in iis bonus princeps, quibus illum intellegi satis est, cum hoc sibi civium meorum spondere possit vel non admonita persuasio, me securitatem omnium quieti meae praetulisse, ut et nova beneficia conferrem et ante me concessa servarem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 6:1)
Recitabatur autem apud me edictum, quod dicebatur divi Augusti, ad Andaniam pertinens;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:1)
Secutum est dein edictum divi Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duobus et viginti capere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 2:1)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
Capita legis, tum edictum Augusti litteris subieci.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 5:3)
hactenus edicto divi Augusti novatam esse legem Pompeiam, ut magistratum quidem capere possent ii, qui non minores duorum et viginti annorum essent, et qui cepissent, in senatum cuiusque civitatis pervenirent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 802)
quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:3)
adde quod edictum, quamvis immite minaxque, attamen in poenae nomine lene fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 161)
ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul edicti verbis nominor ipse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 226)
sic stulta Pharaonis mali edicta quondam fugerat Christi figuram praeferens Moses, receptor civium.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae42)
num melius Saturnus avos rexisse Latinos creditur, edictis qui talibus informavit agrestes animos et barbara corda virorum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권35)

SEARCH

MENU NAVIGATION