라틴어 문장 검색

et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem vocis fieri meatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 5:1)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Unde ἐπιγλωττὶς a natura provisa est, quae, cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 11:1)
Saepe sub hac madidi luserunt arbore Fauni, Terruit et tacitam fistula sera domum;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI5)
Quae primum structa est fistula talis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXIV Fistula2)
non enim vox uda est, sed per udam arteriarum labitur viam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5333)
quem cum Iuppiter per Mercurium, qui eum cantu fistulae in somnum conpulit, interemisset, Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, muscam animalibus infestam, quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis voluntate in Isin mutata colique coepta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7906)
fistulam septem calamorum habet propter harmoniam caeli, in qua septem soni sunt, ut diximus in Aeneide "septem discrimina vocum";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 318)
quam cum sequeretur, illa implorato Terrae auxilio in calamum conversa est, quem Pan ad solacium amoris incidit et sibi fistulam fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3111)
cicuta fi- stula, ut "septem conpacta cicutis". et fistulae qualitatem per principia eclogarum ostendit, ut 'haec nos, formosum Corydon arde- bat Alexin'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 852)
calamos pro fistula, ut "nec calamis solum aequi- peras".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 691)
et (est) intellectus 'pendebis fistula':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 245)
panaque qui primus c. n. p. i. Pan Arcadiae deus est, ut "Pan deus Arcadiae venit", qui fistula canere primus inve- nit, quia calamos in usum cantilenae adducens inertes esse non passus est, id est otiosos, sine arte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 241)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte incidisset spiritus impediretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION