라틴어 문장 검색

Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, subesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est, extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:5)
ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae vie, inpositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα, quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 6:1)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장45)
Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem viam vocis quoque fieri meatum ac, ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίσ, quasi claustra quaedam mobilia, coniventia vicissim et resurgentia,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION