라틴어 문장 검색

atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장6)
die senatus metu et aegritudine fessus, sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장2)
quantum odii fore ab iis qui ultra quinquennium proiciantur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장7)
cursant per urbem, moliuntur templorum foris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장12)
quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장3)
communis illi cum familia Drusorum fore nepotes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장9)
esse qui se partium Agrippinae vocent, ac ni resistatur, fore pluris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장7)
tum complexus eum Tiberius praescium periculorum et incolumem fore gratatur, quaeque dixerat oracli vice accipiens inter intimos amicorum tenet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장5)
igitur auditurum principem et fore diluendi criminis facultatem respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장9)
lacrimaeque et questus inriti ducebantur, cum impetu venientium pulsae fores adstititque tribunus per silentium, at libertus increpans multis et servilibus probris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장11)
quin adriperet oblata et servaret exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장5)
Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장1)
quod quidem adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non adimeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장3)
Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장1)
quippe et propriis nuntiis a Corbulone petierat ne quam imaginem servitii Tiridates perferret neu ferrum traderet aut complexu provincias obtinentium arceretur foribusve eorum adsisteret, tantusque ei Romae quantus consulibus honor esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 31장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION