라틴어 문장 검색

quis enim non videt et formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:7)
' Quae est tandem ista distinctio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 189:3)
itaque in eo et formae versantur et actiones, et multa audiri, multa dici videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 206:8)
ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:3)
sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 2a 2:2)
Formi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 182)
definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 59:2)
sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:3)
Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:7)
qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:2)
quid si in eius modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 115:1)
et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:7)
vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa cadit, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장1)
has rerum formas appellat ἰδέασ ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 1:1)
Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION