라틴어 문장 검색

At puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:10)
Sed non replenda est curia verbis, quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:3)
Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:9)
inplentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:7)
omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:7)
Ipsi in defossis specubus secura sub alta otia agunt terra congestaque robora totasque advolvere focis ulmos ignique dedere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:11)
Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:3)
quae nemora aut quos agor in specus, velox mente nova?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 252)
cruor in fossam confusus, ut inde manis elicerent animas responsa daturas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.12)
'hic fossa est ingens, hic rupes maxima:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:9)
Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장1)
Praeterea transuersis itineribus cottidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장6)
At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장4)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
Non vetustas multa dedit loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION