라틴어 문장 검색

et iam, quod unum pervicax acies videt, Iliacus atra fumus apparot nota.
(세네카, 아가멤논 10:16)
Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:2)
Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere !
(세네카, 행복론, Liber IV 117:3)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:1)
vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 141:1)
concutite pectus, acrior mentem excoquat quam qui caminis ignis Aetnaeis furit:
(세네카, Hercules Furens 1:50)
an latera circa serpit incertus viae et fluctuante turbidus fumo labat?
(세네카, 오이디푸스 4:24)
libata Bacchi dona permutat cruor ambitque densus regium fumus caput ipsosque circa spissior vultus sedet et nube densa sordidam lucem abdidit.
(세네카, 오이디푸스 4:29)
fumoque similes campus in caelum erigat
(세네카, Phoenissae 403:1)
piceos ignis in fumos abit;
(세네카, Thyestes 788:1)
et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,
(세네카, Thyestes 789:1)
diripitur ardens Troia, nec caelum patet undante fumo:
(세네카, Troades 20:1)
Ilium est illic, ubi fumus alte
(세네카, Troades 1083:1)
ut calidis fumus ab ignibus
(세네카, Troades 407:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION