라틴어 문장 검색

At rebelles, qui iam ante obedentiae iugum maius excusserant, facile modestiae vinculum minus abiecerunt et, furore metum superante, responderunt inanem esse de pace mentionem nisi rex se imperio abdicaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:8)
Cum contra in feris ipsis, nec minus in hominibus ferinae naturae, primum sanguinis gustus eos magis in furorem agere et rabidosos reddere soleat?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:9)
Navis vero in qua rex et regina vehebantur (cum duabus aliis naviculis solis) lacerata et vix a furore tempestatis elapsa Waimoutham appulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:4)
praeterquam in flammis flatuosis pulveris tormentarii, et similibus, ubi compressio et incarceratio flammae auget ejus furorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 170:2)
unde furor ille ignis et caloris ortum habet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:4)
Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus Byzantii agens vix furorem populi effugerit quod avis cuiusdam rostri oblongi fauces inserto baculo diduxisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:15)
Ingenia praefervida, et quae cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut videre est in Iulio Caesare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est iuventutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:7)
"Quis" ait, "iste furor?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:27)
Sed uenatoris non inmemor ille furoris, Insiluisse datur frutices, ut se tueatur, Sospes et intactus siluae munimine factus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:11)
Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus
(불가타 성경, 에스테르기, 1장12)
Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
(불가타 성경, 집회서, 27장33)
Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
(불가타 성경, 호세아서, 8장5)
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.
(불가타 성경, 호세아서, 11장9)
Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea.
(불가타 성경, 호세아서, 13장11)
" Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
(불가타 성경, 호세아서, 14장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION