라틴어 문장 검색

non erat gracili levis armata ferro cornus aut longo latus mucrone cingens ensis aut crista procul galeae comantes:
(세네카, 파이드라 7:26)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
astringe galeam, laeva se clipeo inserat;
(세네카, Phoenissae 491:1)
quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae solverit atque oculos moverit illa gravis, afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a9)
tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna potabis galea fessus Araxis aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 124)
candida laxatis onerato colla corymbis cinget Bassaricas Lydia mitra comas, levis odorato cervix manabit olivo, et feries nudos veste fluente pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1713)
cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 224)
nuda tulit arma papilla et texit galea barbara molle caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 324)
exsequiae fuerint rari furtiua capilli uincula et immundo pallida mitra situ, et canis, in nostros nimis experrecta dolores, cum fallenda meo pollice clatra forent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 536)
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, et galea hirsuta compta lupina iuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1011)
tum, ne per malas excrescat fistula duplex, obtundit teneras circumdata fascia nares, ut galeis cedant:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 110)
Auxerat Augustus naturae lege Severus divorum numerum, quem mox Oenotria casum vidit ut aerei de rupibus Appennini, pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes, non galea conclusa genas (nec sutilis illi circulus inpactis loricam texuit hamis), sed nudata caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 142)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
pendent crines de vertice, tecti pulvere, non galea, clipeusque impingitur aegris gressibus, et pondus, non terror, fertur in hasta, utque pii genibus primum est adfusa Tonantis,
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 22)
"includit suras ocreis capitique micantem imponit galeam, fulvus cui crescit in altum conus et iratam iaculatur vertice lucem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 107)

SEARCH

MENU NAVIGATION