라틴어 문장 검색

tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt maestae pectora nuda manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 337)
trans ego tellurem, trans altas audiar undas, et gemitus vox est magna futura mei, nec tua te sontem tantummodo saecula norint . perpetuae crimen posteritatis eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 98)
" exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, acceptaque gravi vulnere flere vetas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 128)
verba solet vultumque tuum gemitusque referre, et te flente suos emaduisse sinus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 417)
Spiritus Sancte, qui tua luce dirigis hunc mundum ad Patris amorem ac comitaris gemitum creationis, tu quoque vivis in cordibus nostris ut nos ad bonum compellas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 319:1)
has inter voces medias Cyllenius ardens eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes, ecce Gerasenos legio ruit effera porcos, et post multiplices busti sub rupe catenas, poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3135)
qui iacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae, opus exhibet ille benignum Christo pius omnipotenti, quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una, cognataque funera nobis aliena in morte dolere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti14)
haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.40)
Romanus alto corde suspirans diu gemitu querellam traxit et sic orsus est:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1393)
gemitum dedit omnis Virtutum populus casu concussus acerbo, tum generosa Fides haec subdidit:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1228)
"immo secundis in rebus cesset gemitus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1229)
Inversa verba, eversas cervices tuas, Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3279)
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:9)
stetit illa tremens, uteroque recusso insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:10)
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION