라틴어 문장 검색

inde est enim, tendit ad genua vestra supplices manus, et haeret liberorum miser, et revocat ecce me, etiamsi nihil horum is, de quo dicitur, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:3)
In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 268:1)
cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:3)
genua recta, sic tamen, ut non extendantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 306:2)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:2)
Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:2)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
cuius enim genibus submisit manus?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 7:20)
facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 12:12)
Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax, qui cum uapularem non rogaui.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 1:9)
"compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es,"
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 13:2)
et ad tua genua, dides, uenissem, nisi timerem ne inuidiam tibi fieri diceres;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 1:18)
sed ad quorum eas genua nescis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 4:9)
invenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet !
(세네카, 행복론, Liber II 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION