라틴어 문장 검색

interposuit enim 'adversaque pectora'. longe gradientem longis gradibus incedentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5723)
"adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:14)
ac non propria verba rerum sed pleraque translata, sic tamen ut ea non inruisse in alienum locum sed immigrasse in suum diceres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:6)
esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates - malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro - , num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:1)
sed alii dolore moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 39:1)
Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere inruisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 41:1)
Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid offendas, ne quo inruas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:1)
quod si neutrum, metuo ne turbem et inruam in Drusum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:4)
quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:1)
vi in tectum inruunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 2:8)
in quo primum insistit quasi ad repugnandum con- gressa defensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:2)
quorum similitudinem aliquam qui arripuerit, non eam fama populari, sed vera bonorum laude metiens, fidenti animo, si ita res feret, gradietur ad mortem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:5)
fulgentis gladios hostium videbant Decii, cum in aciem eorum inruebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:1)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION