라틴어 문장 검색

"Tu quidem saneta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris affectionem miserorum casibus tribuis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:1)
Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:9)
dixit: omni petenti tribue.
(ARCHIPOETA, I136)
scribens opus tibi gratum.
(ARCHIPOETA, II56)
et nil mihi tribuunt, quod est notum satis.
(ARCHIPOETA, IV80)
vix quadrantem tribuunt pauperi scholari:
(ARCHIPOETA, IV87)
tribuit hilariter, non velut invitus.
(ARCHIPOETA, IV108)
secundum quod habeo, tribuo libenter
(ARCHIPOETA, IV125)
Christus tibi tribuat annos et trophaea
(ARCHIPOETA, IV131)
ut, quod erat Caesaris, daret ei gratis.
(ARCHIPOETA, IX52)
potenter aggreditur opus deo gratum
(ARCHIPOETA, IX66)
Sed, cum adhuc nec in hoc quoque regalis avaritia, sed tamen laudabilis, grata esset, legatos ultra mare ad Galliam magistros acquirere direxit, indeque advocavit Grimbaldum, sacerdotem et monachum, venerabilem videlicet virum, cantatorem optimum, et omni modo ecclesiasticis disciplinis et in divina scriptura eruditissimum, et omnibus bonis moribus ornatum;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 78 81:1)
Gratissimum mihi est.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 2:1)
Quod si non damnando, sed miserando fecit - hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea, - debeo scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari et orando ac legendo agere, ut idonea valitudo animae meae ad tam periculosa negotia tribuatur.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 3:1)
Atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querella revocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION