라틴어 문장 검색

Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 12:3)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:4)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:3)
Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:2)
Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:2)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
da frena et omnem prona nequitiam incita:
(세네카, 아가멤논 3:5)
Regina, frena temet et siste impetus et quanta temptes cogita:
(세네카, 아가멤논 5:1)
Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas, quem nocte subita frena revocantem sua caelo expulistis?
(세네카, 아가멤논 6:31)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)
in gubernaculo ?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:6)
Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 9:6)
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION