라틴어 문장 검색

Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장3)
locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:3)
duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus et maior animi vigor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:1)
et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:2)
ibi tres et viginti speculatores consalutatum imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festinanter impositum strictis mucronibus rapiunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장4)
centurio is praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장2)
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장3)
Macer ad exitium poscebatur, iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장2)
ea strictis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장7)
opposuit sinum Antonius stricto ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspexerat, ad ferendam opem nomine ciens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장14)
quorum aspectu haesere victores, incertis ducibus quid iuberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장3)
se cum exercitu tergis eorum haesurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장8)
post ubi pleraque telorum turribus pinnisque moenium inrita haerebant et desuper saxis vulnerabantur, clamore atque impetu invasere vallum, adpositis plerique scalis, alii per testudinem suorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장6)
Forte navem haud procul castris, frumento gravem, cum per vada haesisset, Germani in suam ripam trahebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장1)
Romani vulneribus exciti quaerunt arma, ruunt per vias, pauci ornatu militari, plerique circum brachia torta veste et strictis mucronibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION