라틴어 문장 검색

tardos queritur non ire dracones immeritasque movens alterno verbere pennas Sicaniam quaerit, cum nondum absconderit Idam.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:77)
ac velut innumeros amnes accedere Nereus nescit et undantem quamvis hinc hauriat Histrum, hinc bibat aestivum septeno gurgite Nilum, par semper similisque manet:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:80)
Felix illa manus, talem quae prima cruorem hauserit et fessi poenam libaverit orbis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:242)
At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:3)
Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:1)
Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:2)
deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:3)
Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:1)
Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:2)
sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장6)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)
pars navium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas eiectae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장2)
neque solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장2)
tum in specum degressus, hausta fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et carminum edit responsa versibus compositis super rebus quas quis mente concepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장7)
atque illo ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri struxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION