라틴어 문장 검색

aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exiccat quod male influit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:4)
Heu quantum terrae potuit pelagique parari Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae, Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit, Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis, Et qua bruma, rigens ac nescia vere remitti, Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:3)
sed publica belli Semina, quae populos semper mersere potentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:2)
Flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, Erigat Oceanum, fluctusque ad sidera ducat, Quaerite, quos agitat mundi labor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:11)
Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi Hausit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:51)
omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:21)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Cornua Romanae classis validaeque triremes, Quasque quater surgens exstructi remigis ordo Commovet, et plures quae mergunt aequore pinus, Multiplices cinxere rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:8)
Semianimes alii vastum subiere profundum, Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:38)
At postquam ruptis pelagus compagibus hausit, Ad summos repleta foros, descendit in undas, Vicinum involvens contorto vertice pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:64)
Aequora discedunt mersa diducta carina, Inque locum puppis cecidit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:65)
Mersus foret ille profundo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:2)
Hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:36)
Saevus complectitur hostem Hostis, et implicitis gaudent subsidere membris, Mergentesque mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:42)
- Pugna fuit unus in illa Eximius Phoceus animiam servare sub undis, Scrutarique fretum si quid mersisset arenis, Et nimis adfixos unci convellere morsus, Adductum quoties non senserat ancora funem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION