라틴어 문장 검색

qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
(아풀레이우스, 변명 33:6)
et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum.
(아풀레이우스, 변명 66:4)
nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse;
(아풀레이우스, 변명 68:12)
hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias?
(아풀레이우스, 변명 83:11)
suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe inuitaret.
(아풀레이우스, 변명 91:5)
quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset.
(아풀레이우스, 변명 94:10)
potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit.
(아풀레이우스, 변명 95:2)
cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt.
(아풀레이우스, 변명 95:5)
scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
(아풀레이우스, 변명 95:8)
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scriberet, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret;
(아풀레이우스, 변명 97:2)
quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset.
(아풀레이우스, 변명 97:12)
hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia coniectauere.
(아풀레이우스, 변명 97:14)
namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demouere.
(아풀레이우스, 변명 97:16)
Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte.
(아풀레이우스, 변명 98:1)
cape istut matris tuae testamentum, uere hoc quidem inofficiosum;
(아풀레이우스, 변명 98:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION