라틴어 문장 검색

barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae, quam cruor et caedes bellaque semper habent, cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, pectora sunt ipso turbidiora mari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1111)
effugit hibernas demissa antemna procellas, lataque plus parvis vela timoris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 43)
Paulus, praeco Dei, qui fera gentium primus corda sacro perdomuit stilo, Christum per populos ritibus asperis inmanes placido dogmate seminans, inmansueta suas ut cerimonias gens pagana Deo sperneret agnito, actus turbinibus forte nigerrimis hibernum pelagus iam rate debili et vim navifragi pertulerat noti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권1)
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:6)
quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:16)
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:9)
Quin etiam hiberno moliris sidere classem, et mediis properas aquilonibus ire per altum, crudelis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:8)
Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:1)
Tris Notus hibernas immensa per aequora noctes vexit me violentus aqua;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:11)
quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:4)
uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.18)
hiberno laetissima pulvere farra, laetus ager:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:12)
Et quidam seros hiberni ad luminis ignis pervigilat ferroque faces inspicat acuto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:3)
ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:12)
unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION