라틴어 문장 검색

Misit etiam arma miri honoris et decoris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:4)
Sepultus est autem in Antiochia idem miles fortissimus in vestibulo basilicae B. Petri apostoli a principibus [0495C] Christianorum, et a Domino episcopo Podiensi, et ab omni clero catholico qui aderat, animaque commendata Christo Domino orationum victimis et psalmorum hymnis, cujus amore et honore exsul factus, mori non dubitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:9)
Nosti enim quod haec gens Christiana cuncta gentibus militari actu et audacia praefertur, et nulli eis fide et honore comparantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:4)
eademque die in terminis Caesareae, quam quondam urbem, turrim Stratonis dictam, Herodes postea in honorem Caesaris reaedificatam, Caesaream appellavit, castrametati hospitio remanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:10)
Unde et tabernaculum omni honore et decore thesaurizabant, soli, omnibus gentibus caeteris exclusis, in illo suarum caeremoniarum observationi vacantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:2)
Quapropter consilio inter Christianorum principes habito et saepius discusso, ut praedictum est, quis tanto viro succederet non aliquis repertus est tanto honore et divino regimine dignus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:7)
Natali autem Domini in proximo facto, praefati principes cum ingenti honore et comitatu Christianorum Jerusalem sunt ingressi, duce Godefrido gloriose eis occurrente, et prae gaudio nimioque desiderio eos videndi, pia eis oscula faciente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:10)
sicque patriarchatus honore sublimatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:6)
Cui statim in remunerationem sui magni laboris maxima terrae beneficia centum marcarum cum castello, quod dicitur ad S. Abraham, in praesentia omnium fidelium qui aderant, largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:4)
Caeteris usque post terminum sanctae Pentecostes pacem et securitatem a se suisque largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:7)
Rex quidem consilio suorum pepercit viris, pacifice eos prodire promittens cum omnibus quae collo deferre possent et usque in Ascalonem conductum eis sine respectu mortis largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:8)
Nec longo post haec intervallo rex a militibus suis in urbe Japhet pro pecunia angustiatus est, quam illis debebat pro conventione solidorum, qui etiam fratri ejus Godefrido, principi Jerusalem multum obsequii impenderant, et nunc ejus causa et honore non minore studio militare laborabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:1)
Fratrem vero Mauritium, quia Romani pontificis legatus erat, in omni quo potuit honore rex secum retinuit, ac diligenter procuratum benigne in omnibus tractavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:5)
Dehinc consilio ibidem habito cum episcopis, abbatibus et universis ordinatis clero, et ex judicio omnium Patrum qui aderant, omni honore et dignitate, qua erat privatus patriarcha a rege, reinvestitus ac Jerusalem reductus, honorifice in cathedram episcopalem relocatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:1)
[0643C] Amici vero mei et cognati tam qui sunt Antiochiae quam qui Rohas, et qui habitant Jerusalem, et universis locis, sub ejusdem tibi vinculo fidei sociabuntur, semper de honore tuo et salute consulentes et agentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION