라틴어 문장 검색

Jam enim in calumniis et praedis et aggravatione Christianorum curriculo trium mensium potenter obsederant, omnia vastantes, nulli parcentes, nocte ac die insidiis invigilantes, milites Tabariae crebris assultibus et bello lacessentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:8)
Rege dehinc cum omni manu sua ab insecutione hostium Ptolemaidem reverso, mense Augusto inchoante, pervenit ad aures regis quomodo nobilissima conjux Rotgeri ducis Siciliae, fratris Boemundi magnifici principis, post obitum et exsequias praefati mariti ad thalamum regis magnopere properaret in apparatu copioso magnarum divitiarum et plurimo militum comitatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:1)
Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante graviter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggravari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:1)
Inde castra moventes, die quadam feriae quintae ante mediam Quadragesimam mense Martio applicuerunt in terminos cujusdam civitatis, quae vocatur Pharamia, muris, portis et moenibus munitissima.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:6)
In quo positus fuit cum esset capitaneusGavardi ad defendum ipsum ad utilitatem communis Brixie, anno Domini millesimoducentesimo trigessimo octavo, de mense Augusto in die Sancti Alexandro,quo obsidebatur civitas Brixie per eundem imperatorem indictione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 99:2)
Explicit Liber consolationis et consilii, quem Albertanus, causidicusBrixiensis, de ora Sanctæ Agathæ, compilavit atque composuitsub anno domini MoCCoXLoVIo, in mensibus aprilis et maii.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 322:1)
(4) Similiter est, quod natus in octavo mense moritur ut frequentius et natus in septimo vivit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 5:1)
Luna enim est alter sol, eo quod lumen a sole recipit, et quod sol facit in anno, luna facit in mense.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:5)
Luna enim in quolibet mense bis est in auge, scilicet in praeventione et coniunctione cum sole.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:13)
Et quando quidem virtus est abundans et materia diminuta, terminata est completo septimo mense;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:36)
Propter quod ego vidi unam, quae peperit in undecimo mense puerum maximae quantitatis;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:44)
et Aristoteles dicit se vidisse unam, quae peperit in mense decimo quarto.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:45)
Significantes enim mensem tringinta dierum, significamus et noctes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:6)
Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:2)
Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut jaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION