라틴어 문장 검색

postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장2)
Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장3)
Tamen is ad id locorum talis vir--nam postea ambitione praeceps datus est--consulatum appetere non audebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장10)
primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장14)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장35)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장3)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, inuitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent, ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod praua ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장2)
Quod multi per ambitionem fieri aiebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장11)
neque hominem nobilem non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION