라틴어 문장 검색

quod singulis velut ictibus transacta sunt bella, ignavia principum factum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장10)
plura de extremis loqui pars ignaviae est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장15)
Salvius Titianus Othonis frater nullum discrimen adiit, pietate et ignavia excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장6)
Vix credibile memoratu est quantum superbiae socordiaeque Vitellio adoleverit, postquam speculatores e Syria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장1)
torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장9)
super insitam [mortem] animo ignaviam conscius sibi instare donativum et deesse pecuniam omnia alia militi largiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장9)
superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt), etiam perfidiam obiectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장14)
Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, seu felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque occulta mala patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장1)
nec tantam Vespasiano superbiam ut privatum Vitellium pateretur, ne victos quidem laturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장3)
sed cuncta festinatione, deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장6)
studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quaesita perinde adfuere quam huic per ignaviam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장4)
Alfenus Varus ignaviae infamiaeque suae superfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장11)
intumuere statim superbia ferociaque et pretium itineris donativum, duplex stipendium, augeri equitum numerum, promissa sane a Vitellio, postulabant, non ut adsequerentur, sed causam seditioni.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장2)
mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra militem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장6)
victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION